A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

omnes homines in perpetuum sibi licere voluerunt. Maris autem natura hoc differt a littore, quod mare nisi exigua sui parte nec inaedificari facile nec includi potest: et ut posset, hoc ipsum tamen ▸

non
▸
neutiquam
vix
contingeret sine usus promiscui impedimento. Si quid tamen
exiguum
ita occupari potest id occupanti conceditur. Hyperbole est
igitur
: Contracta pisces aequora sentiunt Iactis in altum molibus. ▸
Unde
▸
Immenso enim mari
Nam
Nam Celsus iactas in mare pilas eius esse dicit qui iecerit, sed id non concedendum, si deterior maris usus eo modo futurus sit.
Et Ulpianus eum qui molem in mare iacit, ita tuendum dicit, si nemo damnum sentiat. Nam si cui haec res nocitura sit, ▸
Interdict..
Interdictum
utique, Ne quid in loco publico fiat competiturum.
▸
Quin
Ut et
Labeo si quid tale in mari ▸
fiat
struatur, Inderdictum vult competere Ne quid in mari quo portus, statio, iterve navigiis deterius sit, fiat. Quae autem navigationis eadem piscatus habenda est ratio, ut communis maneat omnibus. Neque tamen ▸
iniquum erit, si quis in exiguo maris diverticulo ante praetorium forte suum, et
peccabit, si quis in maris diverticulo
piscandi locum sibi palis circumsepiat atque ita privatum faciat: sicut Lucullus exciso apud Neapolim monte ad villam suam maria admisit. Et huius generis puto fuisse piscinas maritimas quarum Varro et Columella ▸
et Martialis
meminerunt. Nec Martialis alio spectavit,
cum de Formiano Apollinaris loquitur:
Si quando NEREUS sentit Aeoli regnumpro Ridet procellas tuta de SUO mensa.
Et Ambrosius: Inducis mare intra praedia tua, ne desint belluae.
Hinc apparere potest quae mens Pauli fuerit, ▸
quem Accursius et alii ab Accursio doctores ▸
minime
non satis
intellexerunt,
cum dicit, si maris proprium ius ad aliquem pertineat, uti possidetis Interdictum ei competere. Esse quidem hoc Interdictum ad privatas ▸
non publicas causas comparatum (in quibus etiam quae omnium iure
causas comparatum, non autem ad publicas (in quibus etiam ea comprehenduntur, quae iure gentium communi facere possumus) sed hic iam agi de iure fruendo, quod ex causa privata contingat, non publica: sive communi.
Nam teste Martiano, quicquid occupatum est et occupari potuit, id iam non est iurisgentium, sicut est mare.
Exempli causa si quis Lucullum aut Apollinarem in privato suo, quatenus diverticulum maris ▸
incluserat,
incluserant,