in Plautina rudente servulo dicenti, Mare quidem commune certo est omnibus, assentit piscator: addenti autem, In mari inventum est, commune est, recte occurrit: Meum quod rete atque hami nacti sunt, meum potissimum est. Mare igitur proprium omnino alicuius fieri non potest:
imo ne littus quidem: nisi quod haec addenda est interpretatio: ut si quid earum rerum per naturam occupari possit, id eatenus occupantis fiat, quatenus ea occupatione usus ille promiscuus non laeditur. Quod merito receptum est: nam cum ita se res habet, cessat utraque exceptio, per quam evenisse diximus, ne omnia in ius proprium transcriberentur. Quoniam igitur inaedificatio species est occupationis, in ▸