A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
sicut Ulpianus natura omnibus patere, tum quia primum a natura prodita sunt, et in nullius adhuc dominium pervenerunt (ut loquitur Neratius) tum quia ▸
sic facta sunt a natura ut ad usum earum proprietas non desideretur.
ut Cicero dicit, a natura ad usum communem genita videntur.
Publica autem vocat, tralatitia significatione, non quae ad populum aliquem, sed quae ad societatem humanam pertinent, quae publica Iurisgentium in legibus vocantur: hoc est communia omnium, propria nullius. Huius generis est aer,
duplici ratione,
tum quia occupari non potest, tum quia usum promiscuum hominibus debet. Et eisdem de causis commune est omnium Maris Elementum, infinitum scilicet ita, ut possideri non queat, et omnium usibus accommodatum: sive ▸
piscaturam
navigationem respicimus, sive etiam piscaturam. Cuius autem iuris est mare eiusdem sunt, ▸
quae
siqua
mare aliis usibus eripiendo sua fecit, ut arenae maris, quorum pars terris continua littus dicitur.
Recte igitur Cicero: Quid tam COMMUNE quam MARE fluctuantibus, LITTUS eiectis? Etiam Virgilius auram, undam, littus cunctis patere dicit.
Haec igitur sunt illa, quae Romani vocant communia omnium iure naturali, aut quod idem esse diximus, publica iurisgentium, sicut et usum eorum modo communem, modo publicum vocant. Quanquam vero etiam ▸
haec
ea
nullius esse, quod ad proprietatem attinet recte dicantur, multum tamen differunt ab his quae nullius sunt et communi usui attributa non sunt, ut ferae, pisces, aves: nam ista siquis occupet in ius proprium transire possunt, illa vero totius humanitatis consensu proprietati in perpetuum excepta sunt, ▸
ob eas quas diximus rationes
propter usum qui cum sit omnium, non magis omnibus ab uno eripi potest, quam a te mihi quod meum est.
Hoc est quod Cicero dicit inter prima esse iustitiae munera, rebus communibus pro communibus uti. ▸
Sunt enim
Scholastici dicerent esse communia alia affirmative, alia privative.
Distinctio haec non modo iurisprudentibus usitata est, sed vulgi etiam confessionem exprimit: unde apud Athenaeum convivator mare commune esse dicit, at pisces capientium fieri. Et