A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
alia mere privata, hoc est singulorum. Occupatio autem publica eodem modo fit, quo privata.
Seneca: Fines Atheniensium, aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt.
Gens enim unaquaeque PARTITA FINES regna constituit, novas
EXSTRUXIT urbes.
Hoc modo dicit Cicero agrum Arpinatem Arpinatum dici, Tusculanum Tusculanorum: similisque est inquit, privatarum possessionum descriptio.
Ex quo,
quia suum cuiusque fit eorum, quae natura fuerant COMMUNIA, quod cuique obtigit id quisque teneat.
Contra autem Thucydides eam terram quae in divisione populo nulli obvenit ἀόριστον, hoc est indefinitam et limitibus nullis circumscriptam vocat.
Ex his quae hactenus dicta sunt duo intelligi possunt. Prius est, eas res quae occupari non possunt aut occupata numquam sunt, nullius proprias esse posse: quia omnis proprietas ab occupatione caeperit. Alterum vero, eas res omnes ▸
quarum usus ita
quae ita a natura comparatae sunt, ut aliquo utente nihilominus aliis quibusvis ad usum
promiscue
sufficiant, eius hodieque conditionis esse et perpetuo esse debere cuius fuerant cum primum a natura proditae sunt. Hoc Cicero voluit: Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos omnibus inter omnes societas haec est, in qua omnium rerum, quas ad communem usum natura genuit, est servanda communitas. Sunt autem omnes res ▸
eius
huius generis, in quibus sine detrimento alterius alteri commodari potest. Hinc illud esse dicit Cicero: Non prohibere aqua profluente. Nam aqua profluens ▸
non
qua talis non qua flumen est, inter communia omnium a Iurisconsultis refertur et a poeta:
Quid prohibetis AQUAS? USUS COMMUNIS aquarum est.
Nec Solem PROPRIUM NATURA nec AERA fecit,
Nec tenues UNDAS. in PUBLICA munera veni.