A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Repertae proprietati lex posita est quae naturam imitaretur. Sicut enim initio ▸

usus habebatu[r]
per applicationem ▸
natural[em]
corporalem usus ille habebatur, unde proprietatem primum ortam diximus, ita ▸
eodem
simili
applicatione res proprias cuiusque fieri placuit. Haec est quae dicitur occupatio, voce accommodatissima ad eas res quae ante in medio positae fuerant: quo
Seneca
Tragicus alludit
in medio est scelus
POSITUM OCCUPANTI.
Et Philosophus: Equestria OMNIUM Equitum Romanorum sunt: ▸
in
In
illis tamen locus meus fit PROPRIUS quem OCCUPAVI.
Hinc Quintilianus dicit quod omnibus nascitur industriae esse praemium, et Tullius, factas esse veteri occupatione res, eorum qui quondam in vacua venerant. Occupatio autem haec in his rebus, quae possessioni renituntur, ut sunt ferae bestiae, perpetua esse debet. in aliis sufficit, corpore caeptam possessionem animo retineri. Occupatio in mobilibus est apprehensio: in immobilibus instructio, aut limitatio: unde Hermogenianus cum dominia distincta dicit, addit agris terminos positos, aedificia collocata. Hic rerum status a Poetis indicatur:

Tum laqueis captare feras et fallere visco
Inventum:
tum primum subiere ▸

domos.
DOMOS.

COMMUNEMQUE PRIUS, ceu lumina Solis et aurae,
Cautus humum longo signavit limite messor.

▸
Secutum
Celebratum
post haec, ut Hermogenianus indicat, commercium, cuius gratia
Fluctibus ignotis insultavere carinae.

Eodem autem tempore et respublicae institui coeperunt: ▸

de quarum origine alibi dictum est
Atque ita eorum quae a prima communione divulsa erant duo facta sunt genera. Alia enim sunt publica, hoc est populi propria (quae est genuina ▸
illius
istius
vocis significatio)