A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

partitos ▸

fuisse
aut commercia fuisse ulla:
promiscua rura per agros
Praestiterant cunctis COMMUNIA cuncta VIDERI.

Recte additum est videri, propter translationem ut diximus vocabuli. Communio autem ista ad usum referebatur:
pervium cunctis iter:
COMMUNIS USUS omnium rerum fuit.

Cuius ratione dominium quoddam erat, sed universale et indefinitum: Deus enim res omnes non huic aut illi dederat, sed humano generi: atque eo modo plures

in solidum
eiusdem rei domini esse non prohibebantur, quod si hodierna significatione sumamus dominium contra omnem est rationem. Hoc enim proprietatem includit, quae tunc erat penes neminem. Aptissime autem illud dictum est:
omnia rerum
Usurpantis erant.

Ad eam vero quae nunc est dominiorum distinctionem non impetu quodam sed paulatim ventum videtur initium eius monstrante natura. Cum enim res sint ▸

quod |or| quoad
nonnullae quarum usus in abusu consistit, aut quia conversae in substantiam utentis nullum postea usum admittunt, aut quia utendo fiunt ad usum deteriores, in rebus prioris generis, ut cibo et potu, proprietas statim quaedam ab usu non seiuncta emicuit. Hoc enim est proprium esse, ita esse cuiusquam ut
et
alterius esse non possit: quod deinde ad res posterioris generis, vestes puta et res mobiles alias
aut se moventes,
ratione quadam productum est. Quod cum esset, ne res quidem immobiles omnes, agros puta, indivisi manere potuerunt: ▸
quia s[i]
quanquam enim horum usus non simpliciter in abusu consistat, ▸
eius tamen generis rebus
▸
ipsi
inserviunt
ut culturam maxime singulorum;
eorumque
eorum tamen
usus abusus cuiusdam causa comparatus est, ut arva
et arbusta
cibi causa, pascua etiam vestium: omnium autem usibus promiscue sufficere non possunt.