A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

ius nullum ▸

habent,
quaesiverunt,
videamus an mare et navigationem, aut mercaturam sui iuris facere potuerint.

De mari autem prima sit consideratio, quod cum passim in iure aut nullius aut commune aut publicum Iurisgentium dicatur, hae voces quid significent ita commodissime explicabitur, si Poetas ab Hesiodo omnes, et Philosophos, et Iurisconsultos

▸
quosdam
veteres
imitati in tempora distinguamus ea quae tempore forte haud longo, certa tamen ratione et sui natura discreta sunt.
Neque nobis vitio verti debet si in iuris a natura procedentis explicatione auctoritate et verbis eorum utimur, quos constat naturali iudicio plurimum valuisse.
Sciendum est igitur in primordiis vitae humanae aliud quam nunc est dominium, aliud communionem fuisse. Nam dominium ▸
nunc proprium,
nunc, proprium
quid significat, quod scilicet ita est alicuius ut alterius non sit eodem modo. Commune autem dicimus, cuius proprietas inter plures consortio quodam aut consensu collata est exclusis aliis. Linguarum paupertas coegit voces easdem in re non eadem usurpare. Et sic ▸
nostri moris nomine
ista nostri moris nomina
ad ius illud pristinum similitudine quadam et imagine referuntur. Commune igitur tunc non aliud fuit, quam quod simpliciter proprio ▸
adversatur:
opponitur.
Dominium autem facultas non iniusta utendi re communi, quem usum Scholasticis visum est facti non iuris vocare, quia qui nunc in iure usus ▸
dicitur
vocatur
proprium est quiddam, aut
ut
illorum ▸
v[erbo]
more loquar privative ad alios dicitur. Iure primo Gentium,
quod et Naturale interdum dicimus, et
quod Poetae alibi aetate aurea, alibi Saturni aut Iustitiae regno ▸
dissimulant, quod et Ius Naturale interdum dicimus,
depingunt,
nihil proprium fuit: quod Cicero dixit: Sunt autem privata nulla natura.
et Horatius:
Nam PROPRIAE telluris HERUM ▸
natura,
NATURA,
nec illum
Nec me nec quenquam statuit.

Neque enim potuit natura dominos distinguere. Hoc igitur significatu res omnes eo tempore communes fuisse dicimus, idem innuentes quod Poetae cum primos homines in medium ▸
quaesivissent
quaesivisse et Iustitiam casto federe res medias tenuisse dicunt: quod ut clarius explicent, negant eo tempore campos limite ▸
partiri fas fuisse