A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

temporalem, eam habere, ut loquuntur, in ordine ad spiritualia: Quo circa nullam illi esse potestatem in populos infideles, ut qui ad Ecclesiam non pertineant. Unde sequitur ex sententia Caietani et Victoriae et potioris partis tam Theologorum quam Canonistarum, non esse idoneum titulum adversus Indos, vel quia Papa dederit provincias illas tanquam ▸

dominis
dominus
absolute, vel quia non recognoscunt dominium Papae: atque adeo ne Saracenos quidem isto titulo unquam spoliatos. His igitur sublatis, cum manifestum sit, quod et Victoria scribit, Hispanos ad terras ▸
illas
remotiores illas navigantes nullum ius secum attulisse occupandi eas provincias, unus duntaxat titulus belli restat, qui et ipse si iustus esset tamen ad dominium proficere non posset nisi iure praedae, hoc est, post occupationem. Atqui tantum abest ut Lusitani eas terras occupaverint, ut cum plerisque gentibus quas Batavi accesserunt bellum eo tempore nullum haberent. Et sic igitur nullum ius illis quaeri potuit, cum etiam si quas ab Indis pertulissent iniurias eas longa pace et amicis commerciis remisisse merito censeantur. Quanquam ne fuit quidem quod bello obtenderent. Nam qui barbaros bello persequuntur, ut Americanos Hispani, duo solent praetexere, quod ab illis commercio arceantur, aut quod doctrinam verae religionis illi nolint agnoscere: ▸
sicut inter alias regnum amplissimum Peruanum, hoc titulo armis. Quaesitum est, quod Rex Atabahba Breviarium Romanum paginis sibi aliquot expositis quasi nullius usus librum proiecisset.
Et commercia quidem Lusitani ab Indis impetrarunt, ut hac in parte nihil habeant quod querantur. Alter vero obtentus nihilo est iustior, quam ille Graecorum in Barbaros: quo Boethius respexit: