πλεονεξίας fuisse dicit ἡμερῶσαι τὰ βαρβαρικά, improbam scilicet alieni cupiditatem hoc sibi velum obtendere quod barbariem mansuefaciat. Et nunc etiam color ille redigendi invitas gentes ad mores humaniores, qui Graecis olim et Alexandro usurpatus est, a Theologis omnibus praesertim Hispanis improbus atque impius censetur.
Secundo si Pontificis Alexandri Sexti divisione utentur, ante omnia illud attendendum est, volueritne Pontifex contentiones tantum Lusitanorum et Castellanorum dirimere, quod potuit sane ut lectus inter illos arbiter, sicut et ipsi Reges iam ante inter se ea de re federa quaedam pepigerant: et hoc si ita est, cum res inter alios acta sit ad caeteras gentes non pertinebit: an vero prope singulos Mundi trientes duobus populis donare. Quod etsi voluisset et potuisset Pontifex non tamen continuo sequeretur ▸
Disputationem de potestate Pontificis, hoc est Episcopi Romanae Ecclesiae, hic non aggrediar, nec quicquam ponam nisi ▸