A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

potest. Nam praesidia illic Lusitani nulla habent. Quid quod ne reperisse quidem Indiam ullo modo dici possunt Lusitani, quae tot a saeculis fuerat celeberrima? ▸

Alia enim India, alia Americae ratio est.
Iam ▸
tum
ab
Horatii tempore.
Impiger extremos currit mercator ad Indos
Per mare pauperiem fugiens.

Taprobanes pleraque quam exacte nobis Romani descripsere? Iam vero et caeteras insulas ante Lusitanos non finitimi tantum Persae et Arabes, sed Europaei etiam, praecipue Veneti noverant.

▸
▸
Aliud est ita invenireXX! quasi q
Et quamvis antea noti non fuissent Indi, tamen hac ratione, ut optime colligit??XX Victoria, cum primum alteri alteros viderunt non magis Indos Hispani invenisse, quam Indi Hispanos dici poterunt.
Praeterea inventio nihil iuris tribuit nisi in ea quae ante inventionem nullius fuerant. Atqui Indi cum ad eos Lusitani venerunt, etsi partim idolatrae, partim Mahumetani erant, gravibusque peccatis involuti, nihilominus publice ac privatim rerum possessionumque suarum dominium habuerunt, quod illis sine iusta causa eripi non potuit. Ita certissimis rationibus post alios auctores maximi nominis concludit Hispanus Victoria. Non possunt, inquit, Christiani seculares aut ecclesiastici potestate civili et principatu privare infideles, eo duntaxat titulo, quia infideles sunt, nisi ab eis alia iniuria profecta sit. Fides enim, ut recte inquit Thomas, non tollit ius naturale aut humanum, ex quo dominia profecta sunt: imo ▸
hoc??
credere infideles non esse rerum suarum dominos haereticum est: et res ab illis possessas illis
ob hoc ipsum
eripere furtum est et rapina, non minus quam si idem fiat Christianis.
Recte igitur dicit Victoria non magis
ista
de causa Hispanis ius in Indos quaesitum quam Indis fuisset in Hispanos si qui illorum priores in Hispaniam venissent.
Neque vero sunt Indi Orientis amentes aut insensati ▸
(quo colore in Americanos Hispani utuntur)
sed ingeniosi et sollertes ita ut ne hinc quidem praetextus subiiciendi possit desumi, qui tamen per se satis est manifestae iniquitatis. Iam olim Plutarchus πρόφασιν