An distant quia dissidentque mores
Iniustas acies et fera bella movent,
Alternisque volunt perire telis?
Non est iusta satis saevitiae ratio.
Ista autem et Thomae et concilii Toletani et Gregorii et Theologorum, Canonistarum, Iurisprudentiumque, fere omnium conclusio est: Quantumcunque fides annuntiata sit barbaris (nam de his qui subditi ante fuerunt Christianis Principibus, item de Apostatis alia est quaestio) probabiliter et sufficienter, et si noluerint eam recipere, non tamen licere hac ratione eos bello persequi, et spoliare bonis suis. Operae pretium est in hanc rem ipsa Caietani verba describere: Quidam, ait, infideles nec de iure nec de facto subsunt secundum temporalem iurisdictionem Principibus Christianis, ut si inveniuntur pagani, qui numquam imperio Romano subditi fuerunt, terras habitantes, in quibus Christianum nunquam fuit nomen. Horum nanque domini, quamvis infideles, legitimi domini sunt, sive regali sive politico regimine gubernantur: nec sunt propter infidelitatem a dominio suorum privati, quum dominium sit ex iure positivo, et infidelitas ex divino iure, quod non tollit ius positivum, ut superius in quaestione habitum est. Et de his nullam scio legem quoad temporalia. Contra hos nullus Rex, nullus Imperator, nec Ecclesia Romana potest movere bellum ad occupandas terras eorum, aut subiiciendos eos temporaliter. quia nulla subest causa iusta belli, cum Iesus Christus Rex Regum cui data est potestas in caelo et in terra, miserit ad capiendam possessionem Mundi, non milites armatae militiae, sed sanctos praedicatores, sicut oves inter lupos. Unde nec in Testa-