A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

▸

Sed tamen quia color ille ad multa pertinet, in ipso aditu explorandus est. Primum ergo illud positum sit Iure Gentium primario
iubente
cuius ratio perpetua est et immutabilis, licere ▸
nobis
Batavis
quibusvis cum gentibus negotiari. Noluit enim Deus ea cuncta
: CAPUT I. IURE GENTIUM QUIBUSVIS AD QUOSVIS LIBERAM ESSE NAVIGATIONEM. Propositum est nobis
breviter ac dilucide
demonstrare, ius esse Batavis, hoc est Ordinum Federatorum Belgicogermaniae subditis, ad Indos, ita uti faciunt, navigare cumque ipsis commercia colere. Fundamentum struemus hanc Iuris Gentium, quod primarium vocant, regulam certissimam, cuius perpetua atque immutabilis est ratio; licere cuivis genti quamvis alteram adire ▸
et?
cumque ea negotiari. Deus hoc ipse per naturam loquitur, cum ea cuncta
quibus vita indiget, omnibus locis ▸
suppeditare naturam
suppeditari a natura
: artibus etiam aliis alias gentes ▸
dedit
dat
excellere. Quo ista, nisi quod voluit mutua egestate et copia humanas foveri amicitias, ne singuli se putantes sibi ipsis sufficere, hoc ipso redderentur insociabiles? Nunc factum est ut gens altera alterius suppleret inopiam, divinae iustitiae instituto, ut eo modo (sicut Plinius dicit) quod genitum esset uspiam apud omnes natum videretur. Poetas itaque canentes audimus:

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. Item:
Excudent alii: et quae sequuntur. Hoc igitur qui tollunt, illam laudatissimam tollunt humani generis societatem, tollunt mutuas benefaciendi occasiones, naturam denique ipsam violant. Nam et ille quem Deus terris circumfudit Oceanus undique et undiqueversus navigabilis, et ventorum stati aut extraordinarii flatus, non ab eadem semper et a nulla non aliquando regione spirantes, nonne significant satis concessum a natura cunctis gentibus ad cunctas aditum? Hoc Seneca summum Naturae beneficium putat, quod et vento gentes locis dissipatas miscuit, et sua omnia in regiones ita descripsit, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium. Hoc igitur ius ad cunctas gentes aequaliter pertinet: quod clarissimi Iurisconsulti eousque producunt, ut negent ullam rempublicam aut Principem prohibere in universum posse, quominus alii ad subditos suos accedant, et cum illis negotientur. Hinc ius descendit hospitale sanctissimum: hinc querelae: