Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara morem
Permittit patria? hospitio prohibemur arenae.
Et alibi:
littusque rogamus
Innocuum, et cunctis undamque auramque patentem.
Et scimus bella quaedam ex hac causa caepisse ut Megarensibus in Athenienses, Bononiensibus in Venetos: Castellanis etiam in Americanos has iustas potuisse belli causas esse, et caeteris probabiliores Victoria putat, si peregrinari et degere apud illos prohiberentur, si arcerentur a participatione earum rerum quae iure gentium aut moribus communia sunt, si denique ad commercia non admitterentur. Cui simile est quod in Mosis historia et inde apud Augustinum legimus, iusta bella Israelitas contra Amorraeos gessisse quia innoxius transitus denegabatur, qui IURE HUMANAE SOCIETATIS aequissimo patere debebat. Et hoc nomine Hercules Orchomeniorum, Graeci sub Agamemnone Mysorum Regi arma intulerunt: quasi libera essent naturaliter itinera ut Baldus dixit; Accusanturque a Germanis apud Tacitum Romani, quod colloquia congressusque gentium arcerent, fluminaque et terras et caelum quodammodo ipsum clauderent. Nec ullus titulus Christianis quondam in Saracenos magis placuit, quam quod per illos terrae Iudaeae aditu arcerentur. Sequitur ex hac sententia Lusitanos etiamsi domini essent earum regionum ad quas Batavi proficiscuntur, iniuriam tamen facturos si aditum Batavis et mercatum praecluderent. Quanto igitur iniquius est volentes aliquos a volentium populorum commercio secludi, illorum opera quorum in potestate nec populi isti sunt, nec illud ipsum, qua iter est, quando latrones etiam et piratas non alio magis nomine