A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

▸

SEQUITUR EXAMEN
CAPUT XII.
In quo ostenditur, etiam si bellum privatum fuisset,
iustum fore, iusteque partam praedam Indicae
Hollandorum societati.

In quo ista inseruntur Problemata: I. Ad Gentes omnes omnibus patet aditus iure Gentium non permittente sed imperante. II. Infideles ob hoc ipsum quod infideles sunt, dominio publico, privatove exui non possunt, nec titulo inventionis, nec Pontificiae donationis, nec belli. III. Mare aut ius navigandi in eo proprium ▸
non sit
fieri non potest
occupatione, aut donatione Pontificia, aut praescriptione sive consuetudine. IV. Ius mercandi cum gente altera proprium fieri non potest occupatione, aut donatione Pontificia, aut praescriptione sive consuetudine.

Si enim factum istud ad doctrinam de belli ac praedae iustitia supra traditam sedulo exigamus, omnino inveniri nihil poterit, quod non examussim respondeat. Ut igitur omnia complectamur quae ibi tradita sunt, primum ita agamus, quasi actio ista non publici, uti est revera, sed privati sit belli. Quod autem dico tale est. Separa a causa societatis Indicae causam publicam Batavorum, et fac eam ipsam ▸

ge
societatem non ex Batavis constare, qui bellum in Lusitanos iamdudum gerunt, sed alia quav[is gente], puta Gallis, Germanis, Anglis, Venetis: et diligenter vide num [quid obstet] quominus, si se res ita haberet, praeda iusta puraque cense[ri posset]. ▸
Quod ut explores, inspice quid societati Indicae
Post privatam causam publicam expende: in utraque autem inspice, quid belli auctor[ibus]
pro se, quid a[utem pro] sociis ▸
Indis
licuerit: deinde ad ▸
ministros societatis
subditos
te converte et in singulis omnia causarum genera omnesque definitiones expende. Ac primum ad personas quod attinet, cum privati belli potestatem natura eius iuris domina atque imperatrix nemini mortalium neget, societatem Indicam excludi nemo dixerit: quod enim singulis seorsim, idem coniunctim pluribus iuris est.

Causam ergo unde bellum oritur (hoc enim proxime consequitur) investigemus: Et quia monuimus, supra[,] quae causae, si iustae essent, bellum ▸

postul
petitoris iustum facerent, easdem, si id ius non recte prae se ferunt iustitiam ad defensorem transferre, quaeramus ab ipsis Lusitanis, quid sit quod illi ▸
de
a
societate Indica postulent. Non dubie respondebunt, hoc unum se postulare, ne quis praeter se ad Indos mercandi causa accedat: quod etiam si recte diceretur, non tamen continuo insidiae et perfida facinora quae modo narravimus excusarentur.