A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

modo per literas, sed per fratrem ▸

▸
Rases
Rasesyacum nomine,
Siackae Principem,
venturum sibi illum gratissimum. patere regnum, patere commercia, quae si inviseret re ipsa percepturum et terram suam prae caeteris opulentam mercimoniis quae Batavi expeterent, et ipsum se multo aliter quam caeteros Indorum Principes animatum affectumque. Perspectam sibi Hollandorum fidem. Nec quicquam praeferre illorum amicitiae, ▸
quam
quos cognosset tam fidos sociis quam hostibus invictos. Quibus intellectis Lusitani legatum Malacca miserunt, qui non modo Regem a commerciis Batavorum calumniis deterrerent, sed bellum etiam ni absisteret inexplicabile minarentur. At ne his quidem Rex motus ut pollicitis abscederet, respondet Lusitanis animose, attamen ex aequo, in hunc ferme modum. Nunquam sibi compertum tales esse Hollandos, quales a Lusitanis fingerentur. caeterum illud audiisse illatas iniurias ab illis fortiter vindicari, quod quomodo culpandum sit, se quidem non videre: atque adeo illis etiam confidere, quia iniuriam facere ▸
nollet
nolit. Si quae inimicitiae Hollandis cum Lusitanis intercederent id ad se nihil pertinere. nec vero aequum esse ut illi sibi quid suo in regno facere deberet praescriberent. Imo rectius Lusitanos, ut qui Malaccam tenerent, (nam et hanc avito iure Rex ille sibi vindicat, etsi possessione detrusus) suis legibus parituros. Adeo haec offenderant aures veri impatientes, ut continuo naves bellicae tres et Fustae quinque ad amnis eius regni ostia mitterentur: tum ut aditum Batavis praecluderent, tum ut in eius littoris accolas caedibus et praedis et in summam Lusitanice grassarentur.