A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

hactenus sederant cum se viderent multitudine circumveniri sublatis primum anchoris cursum sibi liberiorem expediunt. Deinde memores mercatum se, non ad bellum missos, cum iam temporis dispendio et oneris penuria magnam satis iacturam incurrissent, pace Regis discedunt, relictis suorum e numero qui amicitiam eius colerent, et quorum ille opera consilioque adversus hostem esset instructior. Lusitani enim discessu iterum Batavorum insolentiores ingressi insulam proxima quaeque metu habitantium deserta spoliabant urebantque: Et manet nunc etiam illis cum Rege Ternatensi bellum, in quo tamen postea feliciter contusam illorum audaciam fama accepimus. Nec illud praetereundum est Lusitanos ne ulla in parte a Castellanis, priscis hostibus Batavorum distinguerentur satis cavisse, cum bello isto Ternatensi, quo Batavos vel maxime persequebantur, auxiliis Manilia missis (sunt enim et ibi Castellani) et navibus usi sint, ut alias etiam e Philippinis petita illis subsidia notavimus. Quo satis ostendunt populi haud satis alioquin inter se concordes una se tamen in Batavorum exitium coniurasse.

Ad ultimam venio narrationem de Rege Iorae,▸

quae
quem cum cogito tum vero mihi videor summum illum atque verum Indicae peregrinationis fructum perspicere et merito Genio felicis Patriae gratulari. Nam cum Iacobus Hemskerckius in eas venisset partes, et Patani versaretur, unde accessum ad Regem Iorae ambiebat, responsum a rege est non