iectum nomine, cum celoce negotiandi causa apud Ternatam morabatur. Macianenses, ut qui defendendis civibus comparatam meminissent regiam dignitatem, veniunt Ternatam, adeunt Principem suum, obsecrant ut ereptas sedes restituat, aut tutius aliquod miseris perfugium largiatur. Rex suis subsidio profectus Batavos etiam, quanquam parum in navibus vix duabus adversus totam classem auxilii erat, ut sibi adessent, exorat. Vecti propius vident miserabilem insulam lucentem incendiis, et mox acerrimo cum impetu ruentes in se Lusitanos. Creverant enim illis animi; quia cum Indis commissos se videbant, quorum centenos vix singulis suorum solent componere. Partim tamen Batavorum consiliis, partim illorum indignatione qui tantas iniurias acceperant, et quia vinci posse Lusitanos Batavorum fortuna iam fidem fecerat, inter impares arte et viribus totam per diem pari Marte certatum est. Mense post comitantibus iterum Batavis Rex Ternatae prodit: praetervectusque Tidorim insulam, cum quindecim Lusitanorum Caracollae occurrerent, immotus compressis telis sedit, exspectans donec hostis prior auspicata caede in se Dei hominumque vindictam concitaret. Ibi plenus animorum et iustae ultionis insurgit, captaque navium una victor in regnum redit. Maciana interim ita Lusitani desolaverant ut nihil prope praeter nudum atque inane solum restaret. Utque flamma quo plura corripuit, hoc vehementius in caetera funditur, sic illi ex hac praeda maiorem concupiscentes Ternatam ipsam navibus quinque et Galeotis quatuor adoriuntur. Ibi Batavi, qui propter littus