A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

hoc est mitem natura ac misericordem, movere haec potuit oratio: nec leviter sane indoluerat Praefectus: sed videbat non posse illorum causa omitti mandatam imprimis negotiationem. Et anni tempus mercandi diligentiam poscebat. Excusat igitur ▸

spe
se, et sperare ait ultionem Ambonensium, Principi, reique publicae Batavorum cordi fore. Quod unum ratio temporis permittebat, captivos, quos praelio in Sundae angustiis commisso nactus fuerat, ipsumque inter illos Franciscum Susam sine pretio liberos in Ambonam ad Lusitanos ▸
mittit,
dimittit,
donatque armis et commeatu ne beneficium ulla in parte claudicaret. Spes erat quamvis feros animos posse tali exemplo emendari, mollirique et induci vicissim, ut in Ambonenses clementius consulerent, cum victores Batavi ipsis tam clementer temperarent. Sed aliter cecidit, et plus quam periit hoc beneficium, apud homines iniquissimos, qui ▸
simplicitatem,
simplicitatem
stultitiam, et modestiam timiditatem vocant. Praeterquam igitur quod nihil impetratum est, hoc etiam audentius scelera continuaverunt, quod nihil se non impune laturos post tantum misericordiae specimen confiderent. Sed postquam in Ambona iam et rapinarum et crudelitatis materia illos deficere caeperat, septem cum navibus bellicis et Galeotis quatuor et Caracollis aliquot ad Maciana pergunt unam Moluccarum. Saevitur in homines cruciatibus, in agros vastitate, in aedes incendiis. Urbs etiam insulae caput Tabosos nomine incendentibus Lusitanis sedit in cineres. Est autem Macian cum adiacentibus insulis in ditione regis Ternatensis, cuius eo tempore plurima in gentem Batavorum beneficia erant: quae causa Lusitanis irae, ▸
insulis
incolisque
miseriae fuit. Atque adeo tunc etiam e classe Wolphardi navis una minima omnium, Tra-