Nam procul et velut remoto ultore impunitis latrociniis grassabantur: nec mentem effascinatam odiis deterior fortuna mutaverat, nisi tantum ut vellent tutius peccare. Primum igitur Ambonam advolant: ubi tum nullae erant Batavorum naves. Ityn et caetera eius ditionis oppida munimentis invalida, tum pagos omnes irrumpunt vastantque. In homines eadem saevitia usurpata est, quam saepe civitates Belgicae ab Hispanis perpessae sunt. In caedibus non sexus ullum, non aetatis discrimen: occisi passim et infantes et feminae: nec occisi tantum. alii teneros artus parentum ante ora dissecabant: alii praegnantium alvos et certissimae innocentiae corpora gladiis scrutabantur. Haec post exempla pars indigenarum, quibus temporis indulgentia fugam largiebatur, relictis penatibus fortunisque avitis, in loca deserta, et aut silvis horrentia, aut montibus abrupta se conferunt. Pars in vicinam insulam Ceram transeunt. eodem forte Batavam celocem Wolphardus miserat: ipse eo tempore apud Bandam morabatur. Legati Ambonensium laeti, ut inter tantas miserias, inventa cum celoce Bandam proficiscuntur. Admissi ad Praefectum eo vultu quem praesens fortuna fecerat, interrumpentibus etiam lacrimis, quae sibi accidissent, commemorant. Addunt, quod satis constabat, evenisse haec sibi, quia Batavos commerciis coluissent. Orabant igitur per Deum qui tam felices Oceani cursus, qui tam egregios illis ex Hispano triumphos largiretur, per iustitiam Hollandorum negotiationibus cognitam, per illam fidem quam iudicio secuti nunc ultimum haberent rebus perditis subsidium, ne se patria extorres, egentesque rerum omnium crudelissimo insuper hosti ludibrium debere paterentur. Quemvis hominem, nedum Hollandum,