A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Illi fremere, indignari: expedire classicum et belli vexilla, circumstrepere tormentis, et ut quamque navem accesserant continuo inclamare ut demissis velis deditionem faterentur. At Batavi haud ita in patria edocti, quo verborum insolentiam factis compescerent, ultro ventos captabant, quibus in hostem vecti telorum iactu se vindicabant. Favit virtuti fortuna, quanquam inter primos conatus ingenti terrore machina una Batavorum ▸

dissiliit
dissilierat.
Sed resumto animo et certamine capta Lusitanorum navis una, capta item altera: plures ita perfossae ut cum usui amplius esse non possent nudatae vectoribus mergerentur. Domiti statim hac clade Lusitani, quod fere praeferocium rebus secundis animorum ingenium est, etsi ventos habebant ferentes, non ausi sunt sequentibus diebus praelio dimicare. Sed more ferarum quae viribus exutis iras nondum deponunt, ut et pavori suo et odio satisfacerent, naves suarum aliquot ardentes in Batavos immiserunt. Frustra: namque ignis intra ipsas consumtus est. Cum instarent Batavi ut quibus nisi depulso hoste aditus ad mercatum non pateret, Lusitani relicto turpiter Bantamo in Moluccas fugerunt. Nec insecuti victores, ut cuius gratia venerant id primum perficerent, adeunt urbem a se liberatam. Mirum dictu quae illos Iavanorum gratulationes, quae signa laetitiae velut triumphantes exceperint: quantaque Hollandorum fama per omnes insulas manarit, ut dicere liceat illam vere diem felicissimam et Batavis et Orientis gentibus illuxisse. At Lusitanorum etiam fuga crudelis: