A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

in ditionem Hispanicam cogere: quas ad res non belli tantum instrumenta attulerant, sed et pecuniam et aromata, mercedem barbaris proditionum. Fregit immanem superbiam Deus (ut fere solet ubi vim suam extra ordinem testatur) improviso atque insperato. Sub idem tempus quo Bantamum Lusitani excidio destinabant Batavi istarum rerum ignari mercatum navibus adveniunt, queis Wolphardus Harmannus praeerat, honoris causa summo iure nominandus, ut quo vix quisquam, non dicam de societate Indica, sed de nomine Batavo melius unquam meritus sit. Ad ipsas Sundae angustias Sinensis navicula occurrit: admonet nauta Lusitanorum classe obsideri pelagus: quos cum sciret Batavorum pernitiem quaerere se praevenisse, ut salva ad fugam haberent tempora. Nam certamen nemo exspectabat. nihil enim erat, quod posset comparari. Si numerum spectares, naves Wolphardi quatuor cum celoce una, quid ad illorum triginta? si magnitudinem, collata in summam omnium Batavicarum capacitas unam Andreae Furtadonis navem nondum aequabat. si multitudinem hominum, trecenti et quindecim omnes in classe Batavica, cum in Hispanica essent Lusitani octingenti, quibus accesserant milites Indi non pauciores mille quingentis, praeter omnem turbam navalem. Rebus omnibus inferiores Batavi, praeterquam animo et causa erant. At cum velut ante oculos obversaretur faeditas fugae, gentis ignominia, et amissa in posterum negotiatione Indica suae cuique domus exsilium, fretum pervecti in conspectum hostium prodierunt.