A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Ista Rex omnia ad Hemskerckium, qui tum ad insulam Tiamaor ulturus suas ▸

suorumque
sociorumque
iniurias agebat, sedulo perscripsit adiectis precibus, ne beneficia quae in ▸
In
Hollandos contulisset, sibi exitio esse pateretur. Quam res sancta sit et grata superno numini iniuste oppressos defendere, facto patuit. Nam et aditus reclusus est, et commercia celebrata, et eodem in loco ubi Batavorum odio rapinas suas adversus Regem Iorae Lusitani exercuerant, praesente eodem Rege et Batavica e navi spectante navis Lusitanica victa Batavorum in potestatem venit.

Ex his quae diximus apparet, eos qui a diversis Batavorum societatibus, quae nunc in unum corpus coaluerunt, missi Indiam adiere, Lusitanos cum revera hostes essent, non tamen hostium loco habuisse, sed remisisse, dum ullo modo licuit, ius illud belli concordiae tentandae gratia. Unde etiam codicillos sive mandata bellicae potestatis, quae nemini apud Batavos negari solent, priores navarchi nulla accepere: posteriores etiam qui acceperant, haud facile usurparunt. Nam aut vitam suam, fortunasque sibi commissas, quod natura et fides cogebant, contra vim illatam, propugnarunt, aut periculum sibi intentantes, ne semper timerent vel timere viderentur, ultro aggressi sunt. sicut Neckius ad Tidorim, ad Bantamum Wolphardus. Post multa tandem facinora, quibus Batavorum simplicitatem illusam diximus, iura belli quae velut sopita quieverant, resuscitata sunt et palam exercita. Ne tum quidem exemplo Lusitanorum prodige uti libuit humano sanguine. Sed ▸

summa humanitate
clementia
prope nimia ita gestum est bellum, ut tantum immensi sumtus ad
homines
naves resque tutandas ab iis, adversus quorum arma suscipiendi fuerunt, armis reposcerentur. Primam omnium Caraccam sero admodum et post diutinam patientiam Zelandi ad Sanctae Helenae ceperunt, et quidem
irritati responso hostili
petitique prioribus telis Lusitanorum.
Et quamquam iisdem Lusitanis mandatum in se bellum compererant, consiliaque eius rei habita, ipsi tamen qui post victoriam suae potius humanitatis quam aliorum iniuriae meminissent, non modo mergendos iamiam servarunt, sed trans mare ad insulam orae Brasiliae propinquam vexerunt, ibi quoque omnis generis commeatu iuverunt et quo facilius continentem attingerent, naviculam ipsis struxere, non sine labore et temporis dispendio. Hollandi ▸
aliquando
aliquanto etiam ad hanc rem lentiores fuere: nec ullam ceperunt ante hanc Hemskerckianam, excitati amicorum maxime cladibus,▸
postquam scilicet