A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

res est, quae me validius concutit, et qua, ut ego arbitror, animi nobiles, quibus patria, patriaeque gloria cordi est etiam vehementius quam caeteris movebuntur. Planum faciam Lusitanos in populos omnes, qui Batavos ad se accedere negotiandi gratia passi sunt, non minus quam in ipsos ▸

igne ferro
saevisse , aut etiam tanto magis, quanto illi magis arte belli possunt, pollentque: ut scilicet omnis Oriens nomen Hollandicum, ut tetram pestem, fontemque sibi ▸
cuXX??
et originem calamitatum omnium perpetuo abominaretur. ut igitur de illo in Bantamenses bello cuius iam historia explicata est nihil hic repetam, cum Ambonae esset Cornelius Hemskerckius aliquoties ante nominatus, Lusitani quemadmodum Batavos, ita eius regionis proceres ad caedes proscripserant, apposito pretio in capita singula centum Regalibus: in rectorem autem arcis qui ibidem est mercede eadem, qua in Hollandicarum navium Praefectum, percussorem invitaverant: ut scirent eius insulae habitatores ▸
eandem
communem
sibi cum Batavis fortunam subeundam esse. Eodemque tempore cum adversus naves nihil potuissent, Lusitellum ▸
versus est
(oppidum est Ambonensium cinctum moenibus) infesti contendunt. deiecti ab oppugnatione ad obsidium vertuntur. Ob victus inopiam res in periculo erant, cum insulae primores supplicum ritu fidem opemque Batavorum implorant. Adventu navium illi exemti obsidio, his parta gloria est. Sed omnes minae Lusitanorum in id quod proxime secutum est tempus inciderunt: cum passim iactarent se non hoc modo effecturos, ne unquam postea per eas