A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
ea vera iustitia est. Haec postulat rem reddi tam in furto quam in ▸
deposito,
commodato,
utque ex emto pretium, ex locato mercedem pendi, ita damnum datum exsolvi, pro iniuria satisfieri. ▸
Altera vero relatio meritum cuiusque partis ad totum respicit: quod si bonum est praemio, sin malum poena afficitur ab assignatrice iustitia. Haec eos qui bene fecere ut pergant hortatur, eosque caeteris imitandos proponit: contra eos qui male fecere primum ipsos corrigit, deinde alios a similibus deterret: Finis autem est, ut quatenus fieri potest universum genus humanum bene beateque vivat. Sed hoc in parte altera, paena scilicet, diligentius explicandum est, quia
ut ea quae sunt partium propria ad totum, non tamen ut totum, dirigantur: neque tum personarum merita, sed rerum aut actionum valor expendi debet. Hinc praemia, paenaeque descendunt. Nam et adversus eum, qui beneficium sibi praestitit grata esse Universitas debet: sicut rerum utilium repertores ab humano genere laudem gloriamque ▸
m
retulerunt: et contra satisfacere pro iniuria debent non minus qui omnibus eam, quam qui uni intulerunt. Pertinet autem ad omnes quodammodo iniuria etiam uni illata, ob exemplum maxime: sicut corporis interest membra habere sana, praecipue ob contagium. Sed cum paena noxia sit ei cui infertur,
mirum videri potest iustitiam quae pro cunctis sollicita est, ad malum cuiusquam ferri. Quod ut intelligatur notandum est nunquam ullam artem malum sibi ut finem proponere, interdum tamen ut re interiecta
uti
sine qua ad bonum veniri non potest, idque duntaxat ex necessitate. Nunquam aegrum dolore afficiet medicus, nisi cum ratio valetudinis hoc exigit, neque partes ullas abscindet, nisi cum interest corporis. Ita dolor et mutilatio quae per se mala erant incipiunt bona esse, quia ducunt ad bonum maius, quam cui opposita ipsa fuerant mala. Ut similitudo sit clarior, qua Philosophi in hoc argumento saepissime utuntur, distinguenda sunt paenarum genera. Ea notavit Gellius apud Taurum tria esse, apud Platonem duo. Sed Taurus adiunxit τιμωρίαν, satisfactionem, ▸
quae huc non pertinet, cum sit species eius retributionis quae fit a commutatrice
ta
iustitia inter partes, ut supra apparuit.
quae proprie est inter singulos.
Duo igitur relinquuntur
ad universitatem pertinentia.
Prius est castigatio, Tauro νουθεσία , κόλασις, παραίνεσις, Platoni etiam ἐυθύνη, quae ▸