A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

diversum incitarentur, distractum, displicatumque. Nec est cur minus hoc credatur quam quod Gallis factum ante meminimus, qui aeneis machinis impositi, et teli vice eiecti sunt. Certe caput illius a corpore avulsum, et sublime super Caracollam ferculi more ostentatum plurimi videre. Classis interim prius memorata, quae Batavos Moluccis et Banda excluderet paratu ▸

summ
maiore adornabatur. Atque etiam literae et nuntii mittebantur ad omnes Iavae et aliarum insularum Principes, qui significarent caepta haec a Lusitanis, quo illi ab Hollandorum rapinis vindicarentur. quo facto meruisse, ut ad ipsos, veros scilicet Orientis liberatores, omnium Regum populorumque copiae convenirent. Hac de re a Praefecto Bantamensi praemonitus Neckius, cum iam alterum terras illas inviseret, confisus tamen et causae et virtuti duabus cum navibus Ternatam petit. ubi verissima comperit quae auditu perceperat. Nam et Rex insulae ad ferendas contra Batavos suppetias sollicitabatur: et Lusitani cum Caracis duabus, totidem Galeris, navi bellica una, littori adhaerescebant, tempora captantes, et occasionem, ut Batavicis navibus flammas inferrent. Ibidem tormentis certatum est.

Sunt quidem haec omnia hostilitatis progressae ultra humani odii fines indicia tam clara atque manifesta, ut qui certiora desideret, ei meridie non luceat. Quid enim velis amplius, quam quod illi in nocendo nec nomini, nec rebus, nec vitae Batavorum, nec sumtibus suis, nec periculis, ne fidei quidem pepercerunt? Sed tamen una etiam