A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

ipse Malaccensis testatur in literis ad Regem Hispaniarum missis nihil Lusitanis, nihil homini cuiquam iniuriae aut detrimenti intulisse. Huius igitur iussu navis Traiectum nomine, Ambonam, inde Moluccas adiit: ubi vectores gravissimis exerciti gentis inimicae iniuriis, (Tidorim enim Lusitani Moluccarum unam tenent) mox et illud intelligunt, missos Malaccam et in Philippinas, qui auxilia concirent, ad Batavos undique proturbandos, prohibendosque in posterum aditus. ▸

Minae
Sed elusae discessu minae. cum vero relictus a Neckio Cornelius Hemskerckius duabus cum navibus ad Ambonam moraretur, illi noctes diesque Batavorum scaphis, et cymbis imminebant. Et post leves aliquamdiu conatus, Caracollas armaverant viginti duas, et Fustas tres. Sed ne sic quidem ausi oppugnationem, tenebrarum beneficio, aut superatis latenter promontoriis, fraudes et incendia struebant, quae providi ac pervigiles facile vitaverunt. Paulo post accidit, ut ab Adriano Venio ad Cornelium Hemskerckium Banda scilicet Ambonam, tres homines ▸
Parava
prava
Indica trans mare mitterentur, quorum unus erat Iacobus, cognomine Watermannus, artificio chirurgus. Superveniunt Lusitani plures multo ac validiores, et adversus quos fuga tantum restaret. Duo ▸
Batavorum
alii
deiectis in ▸
naves
mare corporibus enisi in adiacentem insulam pervenerunt, ibique in solitudine degentes et inter feras, mansuetiora tamen omnia quam Lusitanos invenerunt. Tertius ille Iacobus nandi insciens crudeles in manus incidit. occisum constat. Fama per omnem Indiam constans asserit, navibus quatuor longis, quae remis in