A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Habemus igitur Lusitanos perfidos, sicarios, veneficos, proditores. Vidimus illa facinora, propter quae, etiamsi ad Regem Hispaniae nihil pertinerent, bellum in illos suscipi et posse et debere nemo mediocriter sanus negabit. Sed ne hoc quidem urgebo. Imo nisi manifestissimis narrationibus apertum fecero a Lusitanis gentem Batavam, hominesque Batavos hostium loco habitos, belloque publico in Oriente infestatos, etiam antequam noxam ullam illis nocuissent, vimque armatam ab illis caeptam, caetera mihi ad causam prodesse non cupio. Quae primae naves Hollandorum ad Indos cursum instituerunt, his mensis unius iter provectis quatuor Lusitanorum naves (Caracae scilicet) obviae apparuerunt, nec pariter, sed segreges: quas ita singulas capi potuisse ea quae postea acciderunt argumento sunt. Et una tam prope accesserat, ut, si libuisset, non dubie teneretur. Tale tamen nihil a Batavis tentatum: imo cuncta humanitatis officia cum praestitissent, innoxii praetervehebantur. Et cum in Iavam ventum esset, iamque gravissima Lusitanorum scelera patuissent, ultione tamen iidem abstinuerunt, cum esset in proclivi navigium comprehendere, quo legatus Malaccensis mercator iam tum Hollandici sanguinis vehebatur. At Lusitani iam ante Rasadaumae consiliis

ita
permixti erant, ut ad bellum Batavis inferendum, et intercipiendas naves Iavam inter et Panianas insulas, pacti essent maritimas copias suas cum illius classe coniungere. Et mox ubi Batavorum aliqui Bantamo ad naves regredi conabantur, portum illi obsederant,
obsederano, XXX??
▸
quas
qua super re monebat Sabander in urbe securi ut essent ad fidem Praefecti pertinere, extra ne quid accideret, opus ipsis providentia et virtute. Etiam Tomagonis insidiis quas ante narravimus et Cidaeensi perfidiae Lusitani adfuerunt. Dilata Batavorum mansione