A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

sui supplicii populares. Ita ut Indi omnes atrocitate facinoris commoti cum Wibrandus Warwicius eo venisset, indignos caeli, lucisque aspectu Batavos dicerent, ni talem perfidiam digne ulciscerentur. Nec id satis: Testem Deus in Batavos transmisit, qui ista omnia partim ipse vidit, partim ex ipsis Lusitanis qui fecerant, ex aliis qui viderant certo auditu percepit. Is est, quem modo dicebam, Martinus Apius: qui unus e miserabili turba, praeter pueros duos annorum septendecim, iam damnatus, iam productus, sacerdotum ▸

Hispanorum
Lusitanorum
precibus, quod genus alias Batavis inimicissimum est, (ut et hic caeleste beneficium liceat agnoscere) non servatus, sed tamen dilatus est. Malaccam inde et Malacca Goam mittitur, ubi cum renitentibus frustra magistratibus a Praeside vitam impetrasset, profectus in Lusitaniam Baionae in Callaecia rursum detinetur. Ibi etiam solita illi fortuna ▸
affuit,
affuit:
nam cum exspectatis diu a Rege literis tandem dimissus esset, biduo postquam abierat literae advenerunt, quibus ad aulam Regis et haud dubie ad exitium vocabatur. Post tam insigne exemplum vix quicquam est quod referri mereatur. Est tamen alterum et recentius, et perfidiae non minoris, quod Warwicii sociis ad insulam Anabonem,▸
▸
binis gradibus ab Aequatorem distat locus,
qui binis gradibus ultra Aequatorem est locus,
accidit. Primum enim
binis gradibus ab Aequatore remotam accidit, quo in loco haud ita multo ante Galli homines Missae ▸
sacrosanctum
sacrum
accedentes ad ipsas fere aras pars magna trucidati, et reliqui capti fuerant. Hic igitur primum Batavos
caduceatores, pacis insignia praeferentes cum ad se venire conspicerent Lusitani eos, quos iure gentium sanctos esse oportuerat, telis petivere: cecidit unus. Mox octo alii Batavorum ex insidiis intercepti, necatique sunt: pars vulnerata. Quin etiam postulato concessoque colloquio, Lusitani inter loquendum solemne foederis vexillum, quod sua a parte extulerant, subvertunt: et quasi fidei etiam vinculo soluto improvidos et nihil tale suspicantes telis adoriuntur, nec sine noxa.