A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

(o Patria, o iura et leges, et frustra domi defensa libertas) in regno Sinarum, quod Hollandi tantis laboribus, tantis periculis quaesitum iverant, ubi ipsi vicissim expetebantur, ab inquilinis Lusitanis crudelissimo teterrimoque supplicio latronum et piratarum afficiuntur. Spectabant haec miserabundi Sinenses, et mox averso vultu orabant, ut quaecunque gens, quaecunque terrarum ora in suum Oceanum hospites suumque littus misisset, siquod illis numen, si qua patria, ne manerent inulti. Quod vero nunc dicam nescio an ▸

et
non etiam crudelius sit. Undecim reliquos, quorum scilicet mors occultanda erat, ▸
ut
ne prioris ad legatum mendacii convincerentur, ut intuitu etiam et misericordia hominum fraudarent, nocte media in idem illud littus, in quod conspecto pacis signo advenerant, vinctos producunt, et saxis oneratos in mare provolvunt. At illi, sicut credibile est, cum iam ultimam tellurem pedibus calcarent, aut inter undas semianimes volverentur, non ut vitam obtinerent, quae merito cunctis dulcissima est, non ut saltem optima in patria coniugum liberumque manibus tumularentur, sed unum hoc deficiente iam spiritu, ne diu tantum scelus lateret, inclamabant. Audivit Deus: audivere et homines. Ac primum Sinenses nautae quatuor Bantamum advenientes omnia ut facta erant renuntiaverunt cum aliis multis tum Lacmoni, quem ante nominavimus, homini imprimis potenti. Ille Batavos edocuit, et simul fama per Iavam omnesque Indos latissime evagata: ubi illud vulgatissimum erat, ▸
Hollandos
quosdam Hollandorum
a Lusitanis contra fidesXXXXX suspendio iam destinatos ea voce quae intelligi posset, Lusitanica nimirum, precatos memores