A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

sparso iam rumore non poterat) proximis diebus alvi profluvio periisse mentiuntur. At sex illi ad legati Cantonensis prostrati pedes, cum per interpretem Lusitanice loquentem multa interrogarentur, ignorantia sermonis, forte et pavore, ut elingues iacebant. Iubente legato ad Lusitanorum accusationes responderi, qui miseros nautas piraticae feritatis reos agebant, cum ad haec quoque nihil possent reddere, instabant Lusitani ut ▸

pretium
silentium pro confessione reciperetur. Credibile est accessisse et mercedem ut captivis in illorum potestate relictis velut re infecta rediretur. Praefectus sane Cantonensis indignari, elusum se legati ignavia, et iam ferme quod res erat coniicere, ut gens est solertissima, hoc agi ut caeterae nationes ▸
solerti
Sinensi
commercio averterentur. Cum nova immineret legatio, quae dedi captivos sine exceptione postularet, procuratores Lusitanorum qui Cantoni morabantur eius rei nuntium ad suos Macaunta praemittunt, ut mature rebus suis consulerent, fraudes alioquin erupturas. Numquam alias Lusitanorum tanta trepidatio fuit: videbant enim nec deditionem ullo modo recusari posse, et si fieret deditio, patebat quas in se suspiciones quam infamiam excitassent. Re ancipiti praesidium a scelere et audacia mutuantur, memores scilicet, stultum esse in peccando modum servare. Consilium erat, ne exhiberi possent, omnes interficere quasi iudicio: sed Paulus Praefectus (dandum est enim qualicunque innocentiae testimonium) diu ▸
contabatur
cunctabatur
. Quod enim illud iudicium fore in urbe non sua, in homines peregrinos et libera capita? non Ulyssiponem reos, non saltem ad Praesidem mitti? Vix perpulit Quaesitor, ut nomen suum sententiae adscribi pateretur. Ita sex homines Hollandi,