A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

munus in ea classe obibat, assumtis decem cum scapha ad terram accedens ab incolis ostentari conspicit nota pacis insignia. Hac fiducia progresso Lusitanorum eius loci praefectus occurrit (Domino Paulo nomen) armata cum manu quam ad id tempus in monasterio ▸

siv
seu fano quodam in littore sito occultaverat. Interrogati pauca in fanum rapiuntur. Adveniunt eo Mandorini, hoc est Senatores Sinenses, exploraturi qui homines suas terras inviserent. Respondet Apius Hollandos esse mercatores, negotiandi gratia venisse, quod ex ipsis navibus mercium plenis, si introspicere liberet, tuto disceretur. Etiam literas a Principe ad Regem Sinarum attulisse. Quae cum diceret circumfusa Lusitanorum multitudo undique obturbabat convitiis calumniisque: ita ut Mandorini incertum, re parum intellecta, an etiam Lusitanorum donis corrupti abscederent. Lusitani tormentis inquirunt. compertum nihil. Omnibus simul e fano in custodiam tractis gravissimi compedes affiguntur. Unde in antrum deiecti horrendum caligine et squalore. Cum Neckius interim, ▸
ambigens
quid reditum suorum moraretur ambigens metuensque, scapham maiorem alteram explorare profundum iubet: quo cognito naves propius urbem admoverentur. Sed scapha parum compos ventorum, quique inerant homines numero novem, et inter eos gubernator a Lusitanis intercipiuntur. Adest quaesitor, quem illi Auditorem vocant. Itur ad eculeum. Rumor inter haec Cantonem vicinam Sinensium urbem affertur: externos homines missos e navibus in terram a Lusitanis apprehensos. Eius rei gratia Praefectus Cantonensis ▸
legatum
, cui Capado nomen erat, multo comitatu ire iubet, et ad se captivos adducere. Hic cum Lusitani tenerentur, neque postulatis resistere auderent, ad fraudes et suas artes se conferunt: Omni e turba sex homines separant linguae omnis nisi patriae ignaros, utpote ex nautica plebe. Caeteros (nam plures fuisse dissimulari