A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
ictibus demeti iubet. Stabant alii quos eadem manebant tormenta nunquam tam pro vita quam tunc pro morte solliciti. Et procedentibus in ordinem exemplis non iam metus, sed mutua erat miseratio. Videres truncos, et sibi superstites et ▸
hominibus
quod malorum ultimum est hominibus dissimiles: Multo tamen dissimiliores, qui ista faciebant. Ad extremum dissecta capita. Duobus tamen id animi fuit ut antequam ad se perventum esset, integri adhuc in mare prosilirent: quorum alter mersus, alter effugit, foedissimi spectaculi nuntius. Intellectaque speciatim omnia cum anno sequente Wolphardus Harmannius Lusitanorum aliquot potitus, de redemtione eorum ageret, qui captivi in Tidori remanserant: quod non obtinuit. Sed machinae ac caetera infortunatae navis praeda in navi Lusitanica a Batavis cognita ac recepta sunt. ▸
Unum etiam rest
Restat alterum nefas, haud diversum tempore, sed hoc etiam detestabilius, quod sacra iuris species impietati commodata est cum id quod factum dicemus, nec iusta ulla causa, nec aut loci aut illorum leges permitterent. Macaus Sinarum regionis Indicum ad Oceanum vergentis emporium est: data precario Lusitanis sedes, ubi mercatum exercerent et ius dicerent in suos duntaxat. quanquam ne hoc quidem ▸
indistincte. Nam
indistincte, cum
ipsorum moribus capitalia ingenuis supplicia a solo Praeside, qui Goam tenet, irrogari possint, aut etiam soleant rei in Lusitaniam remitti. Classem cui Neckius alterum praeerat sub illud ipsum littus egerant venti. mittendos ille censet, qui loci positum investigarent, redderent adventus rationem, et simul alimenta recentiora compararent. Hoc iussu Martinus Apius, qui fiscali