defensoribus navem, tum quidquid inerat, occupant quasi victores. Atque interim Cordesius in cymba, qua forte remeabat, confossus primum, deinde decollatur: truncus in mare deiicitur. Idemque aliorum fatum fuit, quos e navi velut ad capiendam merendam Lusitani exciverant: nisi quod saturi caedium uni et alteri pepercerunt respectu aetatis tenerioris, aut quia divinae providentiae ita visum, ne tantum facinus testibus fraudaretur, quanquam nec ipsos iactare puduit. Scio stupuisse lectorem: scio vix credi ausam haec esse nationem primum Christianam, deinde morum etiam vitaeque cultu non parum superbientem, et ausam contra datam acceptamque fidem. Quid igitur? Caetera quibus verbis exsequar? Unde mihi voces, quae non aut longe post facti indignitatem relinquantur, aut non omne quod credi possit, tametsi verissimae, exsuperent? Restat enim, restat atrocius aliud et magis Hispanicum. Quae modo diximus illa fuerunt, in quibus Lusitanorum ira prolusit. Sex homines conspecta suorum clade, et sanguine terra marique, in cymbam profugerant: non certa ulla spe (undique enim remis ▸