A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

entis indicium, quam quod adversus naves ab eodem Neckio in Ambona insula relictas factitatum est? Publicarant enim Lusitani singulis qui privatum aliquem nautam interfecissent mercedem decem Regalium, atque ita deinceps pro ratione ordinis et dignitatis, ita ut qui ▸

praefectum
praefecti (Cornelio Hemskerckio nomen erat) caput attulissent, mille nummos acciperet. Sed nos Hispanicum scimus capita licitari. Nondum satis est. Audi factum quovis Paenorum scelere sceleratius. E classe, quam regebat Mahuius ad Magellanicum missus fretum, navis una Fidei habebat nomen, quam inventura non erat. Nam cum ex Australi Oceano sola ▸
Tidoram
Tidorim
(una haec Moluccarum est et inter Lusitanorum colonias) adveniret, Lusitani accedentes solennia illa: Unde et quo et cuius rei gratia? Respondit Balthasar Cordesius, qui morte Georgiani Bocholtii navis centuriatu fungebatur, attulisse merces quas velle se permutatas. Illi rursus esse sibi caryophylla, et, si ita videretur, facile conventurum. Iuvant
illi
ultro nautas laborantes ut navis oram propius accederet. feruntur a Batavis munera ad ▸
Regem et
praefectos Lusitanos. commerciorum pacta sanciuntur. ▸
Iussis descendere
Iusso exscendere
Cordesio cum promtissimis nautarum, ut bubalum ipsis victui attributum tollerent, alii interim cibi a Lusitanis ad navim quasi dono feruntur, sed rapidissimis venenis illibuti, ▸
ut si
proviso scilicet subsidio si forte
fefellisset qui simul instruebatur conatus audacior. Petiti duabus mortibus in peiorem inciderunt, hoc est in manus Lusitanorum. Nanque hi in navem admissi federum fiducia, cum tecta sub vestibus tulissent arma, digressi diversas in partes, ut quemque confabulantes apprehenderant, transfigunt. Orbam