At non etiam sufficit illis mandasse odia: neque enim tam lentus est nationum Hispanicarum furor, ut viso inimico concepta spe nocendi, alienas semper manus exspectet: praecipue siquando perfidiam et sceleratas fraudes fiducia impuniti successus invitat. Sicut primo Hollandorum in Orientis insulas adventu Tomagonem Bantamensem, eundem per quem postea ad Ianhaniavam dispositae fuerunt insidiae, sollicitarunt, ut duces et navium magistros in villam suam (erat haec in littore) ad caenam invitaret: quo tempore consilium illis fuisse ipse Tomago postea nuntiavit, navigio in eam littoris partem appellere, captisque convivis et convivatore, ipsum statim dimittere, Hollandos autem Malaccam deportare. nisi eam ad rem Tomago Praefectum veritus ministerium suum denegasset. At postquam ipsum sicut diximus, Praefectum Lusitani corruperant, captique iam eorum rogatu inter caeteros erant magistri Houtmannus et Valkenerius, indignabundi quod Praefectus suo potius lucro quam illorum odiis consuleret, venenum utriusque illorum cibo miscuerunt. Quorum ubi capita intumescere, distendi ilia, adesse exitium Sabander Bantamensis vidit, lapide satis noto cui Berbar nomen. periculum praevenit, tanto illis sanctior qui Christianorum se vocabulo iactant. Cornelium vero Hemskerckium quem magistri ad Praefectum urbis allegaverant,