A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

explorarent, cum signa convenirent, eadem renuntiant. Dicitur etiam summo Rex desiderio teneri inspiciendarum navium, quae per tantum maris suas ad oras venissent. gratissimum et hoc. adornantur cuncta quae et suo gaudio et Regis maiestati convenirent. Apparent Pravae (id navium genus est) sexaginta, quibus sexaginta singulis haud minus viri inerant, regius ut tum quidem Batavis videbatur apparatus, caeterum ut exitus comprobavit, ▸

hostilis
exercitus hostilis. Praemittitur Rasalata exploraturus numquid inimicum Batavis suboluisset. videt omnia e voto. rogatus manere renititur. Vix erat emissus, cum ad unam navium (Amstelodamum vocabatur) Sabander Cidaiensis accedit, ac subito magistro navis Reginero Verhellio gratulabundam praebenti dexteram, in speciem et ipse compositus salutantis (non sola Aegyptus Septimios alit) sicam infigit: pariterque caeteri conscii sceleris ignaros et incautos super navis tabulata trucidant. Inter obtruncatos Iohannes Scellingius nauta, et Aegidius Valkenerius, et alii novem fuerunt: praeter eos qui fallente ictu sauciati tantum erant. Et capta fuerat navis, ni homines tredecim, pars magna iam ante aegri, descensum in carinam praeclusissent, explosisque machinis tum qui suprema tenebant tum eos qui latus ambierant per vulnera ac pavorem egissent in mare, quod tum saluti fuit, accusantibus frustra Lusitanis barbarorum imprudentiam, qui capta callide consilia nimia festinatione corrupissent. Fuerat tamen tanta clades, ut virorum penuria nautae eam navem nudatam deserere cogerentur. Ab Hollandis ad Zelandos; e Iava Taprobanen veniamus, quo naves duae praefecto quem diximus Houtmanno appulerunt. Erat in aula ▸
Achinensis
Achinensi Alphonsus ille Vincentius homo etiam