A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

inter Lusitanos malignissimae calliditatis, qui cum aliis Lusitanis in familiaritatem Houtmanni eiusque comitum irrepsit. Ostentabat enim se illis quasi gratia apud Regem valeret, possentque res illorum Achinensibus se conciliante commendari. Adeoque impense hanc operam simulabat, ut Zelandos nonnunquam in aulam produceret, etiam consilia quaedam Regis velut arcana, sed quae corruptis primoribus potuerat didicisse, cum illis communicaret. Interim negotiatores ibidem morantes instigat, quippe corrumpi illis quaestum nova licitantium accessione. Instigat et Sabandrum,

Abdulum nomine, et Corconem scribam Regium,
ipsumque Regem monstrando opulentas naves et facilem praedam. etiam colorem adinvenerat: constitutum esse Batavis, si mercium pretia nimium intenderentur Ioram ad mercatum ire. Iorae autem regi cum Achinensibus eo tempore bellum erat acre et infestum. occupari igitur naves suadebat, priusquam res hostium irent adiutum. Iam et aviditate et odio ferventibus animis, componitur dolus. Traditur piperis aliquantulum cum spe indies maioris copiae. quam dicentes longis navibus adventare, Sabander
et Corco
et magna vis Achinensium quasi permutationis instituendae gratia naves Batavicas inscendunt, armati omnes, ut mos habet gentis. Attulerant cibos
potusque
▸
pharmacis infectos mentem alienantibus: quobus
pharmaco infectos mentem alienante (Dutroam vocant): quo
cum se nautae avidius ingurgitassent, coeperunt ▸
subido
subito per foros et tabulata discursare, iactare capita ut vecordes atque limphati. Id visum est tempus dudum meditata exsequendi. Dementes ac segreges pecorum ritu trucidantur: nec pugna, sed laniena erat. Vertigine simul et vulneribus fusi trepidantem inter verba spiritum efflabant. VVVVV
Nam et Indorum ▸
Paravae
Pravae circum undique aderant, instructae armis opera Lusitanorum.
Et iam cuncta tenebantur, nisi pauci admodum, ▸
expertes feralium epularum
nondum victi feralibus epulis,
se et naves tueri sustinuissent, et iactu glandium hostem ferum cruentis vestigiis evolvere. Prior