A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
contenderet, non tantum regni summa sed et fortunarum maxima parte excidisse dicebatur. ▸
Sed quicunque fuit, maior illi dignitatis quam opum species.
Res est audaciae plena in homine nobili paupertas. Ille itaque pro omni iactura duo haec tantum comparaverat, armorum peritiam, quanta in eius gentis homine esse poterat, singularem, et quod nunc ibi rebus desperatis ultimum perfugium est, Lusitanorum societatem: a quibus tum colebatur titulo Imperatoris. Hunc illi emtum in Hollandorum pernitiem Bantamum perduxerant: ubi tum naves erant Batavicae: instruxerantque dolum, ut Rasadauma invitatis ad epulas navium ducibus, mox quasi eosdem reduceret, naves improviso impetu adoriretur. Hoc Praefectus Bantami, sive Prodicus (nam pupilli cognati nomine regnum administrat) cuius auxilium eam ad rem Lusitani poposcerant, primum per ▸
interpretem,
nuntium,
deinde legatis e navibus coram ipse indicavit. Nec secus quam praedixerat evenit. Invitantur ad condictum Batavi. excusant. Unus Lusitanorum Petrus Taido gubernator, devinctus honesta Hollandorum familiaritate; tali facinori assensum non commodaverat. unde veriti caeteri ne per illum dolus enuntiaretur, quinque suorum e numero mittunt, qui securum in aedibus suis et lecto trucident. nec sceleri successus abfuit. Atque interim elusa fraude Rasadaumam ad parandam secum vim exornandamque classem in oppido Iacatra hortantur. sed huius etiam consilii ordo omnis per Taidonis mortui ministrum defertur. qui cum Hollandis operam suam addixisset, a Lusitanis in oppido Bantamo per vim ereptus et misere discruciatus est. Videbant fere Lusitani se nihil effecturos favente Batavis Prodico Bantamensi: ipsum itaque dolis et donis aggrediuntur. nec illi a qualicunque lucro animus abhorrebat,