peregrinatione scriptae literae ad regem Ternatae sermone Malaccensi et mandata nuntii per interpretem reddita easdem accusationes continebant: cum ille subito pavore attonitus et velut regni sui insidiatores respiciens, vix tandem precibus placaretur ne inimicorum saevitiae ▸
Nemini igitur mirum videri debet, si cum his calumniis a pretio pondus accederet, hostes Batavis et sicarii e turba aut decepta aut etiam venali submitti potuerunt. Quo facto non suam modo quietem Lusitani et Batavorum poenas lucrabantur, sed cuncta simul caecis turbabant suspicionibus, ut Batavi ex paucorum improbitate aestimatas gentes fugerent, ita ut nihil propius factum sit, quam ut istis difficultatibus Indica mercatio in perpetuum desponderetur. Primo enim appulsu Batavorum