A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Batavis infamiam conciliarent, odia emerent. Nec semel fallere contenti, cum ista Iavanis de Batavis mercarentur, Batavos vicissim (patebat enim accessus, quin et conviviis excipiebantur) non desinebant a commerciis absterrere, ostentando Iavanarum gentium perfidiam. ▸

Post Iavam Taprobane
Postquam a Iava reditum est (cessatum enim a mercatoribus donec prima tentamenta renuntiarentur) Taprobane, quae nunc Sumatra
vetustissimae celebritatis insula adiri coepit, missis navibus a Zelandica societate, quibus
Cornelius
Houtmannus ▸
prae[erat]
imperabat. Hic Alphonsus Vincentius Lusitanus paria Iavanis confictionibus Achinensi regi insusurrabat. ▸
Post Taprobanen
Simul
ad Moluccas itum▸
altera Necquii navigatione.
priore
Iacobi
Neckii navigatu
, eademque illic a Lusitanis disseminata praefectus et optimates Ambonae, qui eam rempublicam regunt, non dissimulabant. Quo tempore et Ternatae regem similibus mendaciis sollicitabant, et qui Bandam insulam ▸
cogunt
colunt ad expellendos Batavos, qui navibus digressis permanserant eiusdemmodi criminationibus incitabantur. Adeoque longe serpsit hoc malum ut ne ▸
Bornensibus
Borneonensibus
quidem iritandis abstentum sit, ut eorum qui cum Oliverio fuerunt relatu cognitum est. Nec semel mentiri satis fuit, sed reditum semper in easdem artes. Nam et
his
qui postea ▸
Will
▸
Guillequenii
Willekeni
praefecti iussu Acheni in Taprobane manserant, officia summa Regis amicitiamque verti in contemtum et odia eiusmodi sugillationibus compertum est abscisis non tantum commerciis, sed adito etiam vitae discrimine. Mox cum Achenum venissent naves quibus Petrus Bottius praeerat missus a societate Hollandica posteriore, eadem in aula eaedem rursus artes, misso scilicet Malacca, quae Lusitanorum colonia est in continente contra Taprobanen, monacho Franciscano legati specie et centurione Roderico de Costa Motamorio. Secunda autem ▸
Necquii
Neckii