A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

homines perfidos ac furaces, quibus ingenium peius terra nullum aleret. Et quo maior invidia accederet apud Indos, (maritimi plerique

▸
Mauris sub regibus
sub regibus Arabis
Mahumetismo nomen dederunt) mores eos, quibus Sinenses plurimum illis displicent, hominibus dissimillimis tribuebant. Gentem enim esse nullius Numinis reverentem, quae nec religione aliqua nec legibus teneretur. Opes autem male partas haud melius prodigere effusos in ebrietatem, quae ibi non levis infamia est. Accessit crimen illis quoque gentibus invisum, Batavis inauditum nefariae libidinis, cuius indicium esse quod nullum feminarum comitatum secum traherent: quod Lusitani solent: Quare sequi, Batavis inter se nihil illicitum. Postquam haec visu coram refellebantur, aliud iactatum est: oram unde isti venirent classibus plurimum valere: neque nunc aliud sub velo negotiationis peti, quam ut exploratis aliquando terris indigenas depellerent, imperiumque sibi stabilirent. Id sensuros brevi Reges populosque, ni suam societatem in tempore implorarent. Haec literis aut interceptis, aut demonstratis, haec deceptarum gentium ac Principum testimoniis eruperunt. Hoc illud est quod primo Batavorum in eas partes adventu (quatuor erant naves quibus totidem magistri praeerant) apud Rasadaumam, quem supremum Iavae Principem Lusitani vocant, et apud Dammae regem homines Lusitani Franciscus ▸
Marerius,
Materius,
Batalia, et Pesoa agebant. Nec minus apud ipsos Bantamenses, qui primi omnium cum Batavis contraxerunt. Ibi enim omnes suspicionum auras captabant: si longi itineris taedium, et caeli insuetudo partem nautarum absumserat, dum in mari piraticam exercent praeliis amissos nuntiabant: si pro temporum ratione emtio differebatur, ne sic quidem dubium ad raptus venisse, et invigilare occasionibus. ▸
Haec eadem
Eadem
spe dimissi Lusitani in omnes Iavae portus, Pesoa ▸
in Cidaviam
Cidorum
et Tubanum, ▸
Panariccam
Panarucam
Batalia, Iaparam alii, et Iacatram, et Ianhaniavam, qui