A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
Ita in Principis insula cum ex classe Oliverii Roterodamensis, quae terrrarum orbem quarta circumnavigarit, praecipui al
Quo ex genere plurima Batavis in Brasilia accidisse navigantium diariis compertum est. Nos non omnia referimus, praesertim cum uberrimam narrationum materiam, et huic argumento proprie convenientem res ▸
Indiam lustrare Batavi aggressi sunt, cuius consilii ▸
ut i
non utilitas magis evidens, quam aequitas aperta est. Nam quae tandem ista non iam dicam lucri appetendi insania, sed plane invidia est, flagitare ut pars tanta naturae, quae ab Arabico usque sinu
imo si addas caetera, a freto Gaditano
ad Septentrionis confinia immenso littore diffunditur, inque tot insulas excurrit ut earum nec numerum, nec nomina quisquam norit, unius populi divitiis, imo luxui ▸
cum pluribus nationibus commercio occupandis alendisque sufficiat? Quid quod iam olim Veneti cum Indiae populis mercatus exercuerunt? quid quod nunc etiam altera ex parte Arabes, ex altera Sinenses ad eamdem negotiationem concurrunt? Audebuntne adhuc Lusitani eius partem aliis negare, quod ipsi totum nec habent, nec habere possunt? Iam vero et illud accedit, quod multae istis temporibus Indorum nationes Lusitanorum non commercia tantum, sed contactum etiam aspectumque aversabantur. Non enim illic ut mercatores ▸
sed
aspiciuntur, sed ut raptores alieni, oppressores humanae libertatis, ▸
non
nec
avaritia minus quam dominandi cupidine flagrantes: ita ut illis nemo utatur,