circumvenirent interficerentque. quod et factum est. Idemque hominibus Delphis in eam oram pervectis accidit, emto ad proditionem negotiatore Afro, cui Voticao nomen, et nonnulla apud Batavos auctoritas frequenti commercio. Pars enim caesi, pars in arcem Lusitanorum Minensem captivi ducti sunt, quod aliquanto quam caedi peius est. tanta imminent tormenta, tanti cruciatus: quippe cum constet Gallum hominem eodem delatum et ex fuga reprehensum aereae machinae impositum fuisse, atque ita eiectum, ne non illi Phalarim ipso etiam crudelitatis instrumento imitarentur. Accidit et multo postea ut navicula Batavorum non procul arce Minensi a vento prodita immissu Lusitanorum opprimeretur: cumque deprehensi in fluctus desilirent perfossi spiculis et iam mortui funibus tracti sunt, utque praefecto arcis fides fieret egregii facinoris