A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
mitigavit; ita animatos scilicet ut iniuriam se quia facere non poterant accipere quererentur.
mitigavit.
Magnum enim crimen erat Batavorum non egestate potius opprimi, quam in ea commoda quae cunctis hominibus Natura patefecit cum Lusitanis concurrere. Hoc tamen solo colore dictu incredibile quanta illorum rabies (nec enim alio nomine appellanda est) in Batavos exarserit, adeo innocentes, ut contenti salutem suam propugnare vix plurimis flagitiis ad ultionem impelli potuerint: quod subiecta rerum narratio demonstrabit, non illa quidem nihil omittens, sed ▸
haec
praecipua
tantum complexa, e quibus caetera par est intelligi. Prima coepta est a Batavis adiri pars illa Aethiopiae Oceano imminens, quam Guineam dicimus, Bernardo Medemelacensi monstrante: quo tempore Lusitani ne sua tantum barbarie uterentur, Afris persuaserunt (ipsi mox Afri omnia confessi sunt) venisse latrones, qui mercandi specie ipsos in captivitatem abducerent: nec tantum verbis animos alienarunt: sed pretium, quo istae etiam gentes corrumpuntur ad centum florenos posuerunt his qui hominem Batavum necuissent. Artem etiam docuerunt qua aurum (id enim istis ex locis petitur) adulterarent. Cumque Simone Taio duce ad promontorium Coreum, quod eadem in regione est, navigaretur, vulgato rumore regulum eius plagae venisse ut navim inspiceret, alios subornaverant, qui Batavos scapha provectos longius