A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the
single
extant manuscript,
Leiden UL, BPL 917.
Erat quidem ipsis non minus quam caeteris perspecta istius postulationis iniquitas: sed apud mitia ingenia, quae non quantum ▸
necessarium
liceret, sed quantum necessarium esset in bello faciendum sibi semper existimarunt, aliquid ▸
valuit
etiam pro hostibus
valuit
veteris hinc principatus, inde societatis memoria. Ita dum Hispanica negotiatione sustentari plebs potuit, quamquam ea cum magnis iniuriis coniuncta erat, has tamen tolerare prius potiusque visum est, quam alios conatus aggredi, qui difficiliores aliquando facturi videbantur pacis ineundae rationes. Hac patientia decem per annos et diutius agitatum est. Nam exinde, cum appareret hostes eam viam ingressos ut quos armis non potuerant fame atque inopia subigere vellent, praecisa scilicet Hispaniensi mercatione in qua ▸
proculque positas gentes cognitas Lusitanis sed non subditas
respicere et ipsi coeperunt: tanto tamen modestiae et aequanimitatis temperamento ut singulas actiones consideranti satis constaret solam in consilium adhibitam fuisse necessitatem.
fieri placuit, quae inter hostes licent. non coloniae oppugnatae, non naves incensae, ne prohibiti quidem Lusitani ad eosdem mercatus venire. Neque illos tamen aut causa navigandi necessitas, aut tam pacata negotiandi