A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

Pauca duntaxat et recentia afferam.
▸
Nam cum nuper ad
▸
Ita in
In
Principis insula, cum ex classe Oliverii Roterodamensis, quae terrarum orbem quarta circumnavigavit, praecipui aliquot in terram missi praelatis hinc inde pacis insignibus exciperentur, Lusitani data opera, ut plures allicerent, ubi id non successit eos statim obtruncant, caeteros ad mare fugientes persequuntur, et in ▸
scapha
scapham
iaculando duos perimunt. Eadem in navigatione ad flumen Janerum in Brasilia missi ad littus duo praestructis Lusitanorum insidiis avecti sunt. Etiam tormenta explosa in naves, quibus funes disiecti, homo etiam unus interfectus est. Nam ad Dolium amnem accessu etiam littoris et aquae usu Batavi arcebantur. Nec illorum melior conditio, quos Laurentio Bicquero duce profectos, plurimumque pelago iactatos Lusitanorum manus ipsis ubique scopulis formidabiliores exceperunt: donec ad sinum quem Sanctorum omnium vocant appulsa navis cum mercibus praedae addicta est: homines coniecti in vincula: quod eo terribilius fuit, quia eodem in loco annis ante quatuor Galli aliquot patibulo affixi audiebantur. ▸
Similes ego ducam??? fortunas
Nec mitiora a Lusitanis Lusitanorumque emissariis exspectanda his qui casu quocunque in partem aliquam Africani littoris deciderint Spilbergianae Ephemerides demonstrant. Sed tales ego fortunas
suis cuiusque libris proditas huc transferre supersedeo, dum ▸
propiora et huc
argumenti nostri propria me revocant.

Nemo nescit sicut Castellani maximam Americae partem sibi vindicant, ita Lusitanos Aethiopici, Indici, Brasiliani Oceani commercia sua esse velle, caeteros ▸

gentes
omnes
excludere. In quo cum illis
praeter Britannos
et Galli et Itali