A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

▸

emittere daretur,
emitterent,
sive cum cognatos quisque suos et affines orarent
,
ne tale unquam facinus inultum relinqueretur[?] Quis autem est quem non aut miseriae aut damni portio tetigit? Quis non in illa immanitate aut fortunas suas aut amicos desiderat? Damnum ad multa millies millia recte aestimarem, nisi pluris essent tormenta, poenae, cruciatus ingenuorum corporum quae aestimari non possunt.

At saltem Lusitanos credet aliquis in coloniis et insulis quas latissime sparsas obtinent mitius agere. Nam in patria praesens iussus Regis, libido magistratuum aliquid forte sunt: Etsi quomodo innocens populus qui ista videt aut patitur? quem vero iuste ulciscemur si ista recipitur excusatio? Peregre autem, tuto scilicet, ostendet se ingenium non totius expers humanitatis: mutua provocabit officia: in summa id faciet, quandoquidem licet, quod in se fieri velit. Testabuntur hoc quicunque Batavorum aut vi tempestatum, aut cum ipsis Lusitanis mercandi gratia, et ignorantia tam feri moris, quia quod facere non ▸

possunt,
possunt
haud temere credunt homines, in ista littora advenerunt. ▸
Quorum ego fortunas miserrimas