A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

temporis spatium easdem in fraudes inciderunt. Iterumque, iterumque hoc contigit alterius gentis perfidia, alterius simplicitate. Egregius denique illis proventus hinc constitit, cum alternis annis insidias locarent et rapinas exercerent. Exhausta in hunc modum Batavia (vix enim quisquam fuit, qui non plus isti violentiae quam omnibus naufragiis imputaret) nondum aviditati aut crudelitati satisfecit. Nam post longas spoliandi vices cum iam Philippus tertius regnum suscepisset, et incredibilis denuo multitudo ad mercatum ▸

admitteretur
alliceretur,
accepta fide publica liberi commeatus ab Archiduce Alberto, quae aut non erat revocata, aut certe non antequam homines iam mari adventantes nullam mutatae voluntatis habere poterant notitiam
, repente barbaro et plane Mithridatico ▸
facinore
edicto
naves mercesque publicatae, excussa omnium institorum ratiocinia, homines ipsi (tantum est crimen Hispanis aut prodesse aut fidere) compacti in carcerem, rapti ad supplicia, multa millia addicta remis. Et nunc etiam homines Batavi in classibus Hispanicis eisdem compedibus quibus sicarii et latrones, ▸
quibus Turcae et Mauri,
Christiani inter Turcas et Mauros,
mercatores ipsi inter piratas vincti tenerentur, nisi felicissima libertati dies, qua ad Neoportum pugnatum est, Franciscum Mendozam Arragonum Admirantem, et tunc bello praepositum in manus dedisset: quo pignore redemti cives inedia, vinculis, verberibus attritos artus ad ora popularium retulerunt. Pars capta nuper Clusa et Spinolanis navibus tristi servitio exemta est. Quis enim non vidit illam miserabilem turbam, sive cum Optimis Ordinibus pro summa benignitate gratias agerent, quod fessum tot malis spiritum in patria potius quam inter crudeles tortorum manus