Antverpiae, aut
Merito sane et iure quodammodo suo Batavi quales se in illos praestiterant, tales illos in se speraverunt: maxime ex quo navigantibus in Lusitaniam prima experimenta eiusdem aequitatis fidem fecerant. Nemo existimabat plus Batavis obstiturum Philippum dominum Lusitanorum, quam Lusitanis idem obstiterat hostis Batavorum. Ita cum credita securitas magnam faceret navium frequentiam, hominesque benigne aliquoties excepti nullo novo interdicto arcerentur, ubi ad praedam copia visa est sufficere, contemta illa quae inter mediocris bonitatis homines ne hostilitate quidem tollitur beneficii memoria, et taciti foederis religione, naves omnes nihil tale sperantium comprehensae sunt, per omnes Hispaniae portus et Lusitaniam maxime, quas deinde Batavi summis pretiis redimere cogebantur. Gens numerosa nec alio sueta vivere quam mercium mutatione, post tam ingens dispendium, quod multas optime constitutas domos funditus evertit, quid faceret, nisi ut iacturam novis mercandi utilitatibus sarciret? Allecti rursus Batavi eadem patientia atque etiam praemiis, tum quia recentibus suis in Lusitanos benefactis confidebant, post aliquod