A full and critical edition of the text of Hugo Grotius' De Iure Praedae Commentarius (IPC) as preserved in the single extant manuscript, Leiden UL, BPL 917.

Jan Waszink <j.h.waszink@law.leidenuniv.nl>

Next Page Start Previous Page Additions/Deletions First Finished Version Finished Version

alteri praestiterint conferamus. ▸

Principes
▸
quondam
Belgae
Vetustissima esse fertur harum gentium coniunctio. Cum enim adhuc sub Mauris pars magna esset Hispaniae Belgas vi maritima plurimum iam tum potuisse accepimus. Itaque advectos
tempestate
eas ad oras ▸
et porro
dum
Syriam belli sacri causa ▸
peterent,
petunt,
Lusitanorum precibus concessisse, ut Ulyssiponem Saracenorum regiam navibus aggrederentur, quam et captam tradidisse Lusitanis. Cuius meriti testimonium plurima privilegia Belgarum, et immunitates in eo regno antiquitus exstare . At Belgae vicissim Principes
more ▸
q
passim recepto ▸
ad securitatem commerciorum
quo melius commercia coalescerent,
Lusitanos mercatores quicunque cum Belgis negotiarentur in suam tutelam receperunt, quo eius sanctimonia ab omnibus iniuriis essent tutiores. Idem illis Ordines Belgii, motis hic rebus, Diplomate confirmarunt, ne quid scilicet bellicae licentiae praetextu adversum paterentur. Ita Lusitani cum uxoribus, liberis, ▸
familiis
familia
, supellectile, merces, possessiones, iuraque omnia ▸
quae
aut praesentum aut absentum propria, in fidem publicam recepta sunt: data facultate intrandi exeundique fines Belgarum, intraque fines manendi, merces invehendi, evehendi, ▸
terra
terra mari. Iussi etiam praefecti omnes rei bellicae et milites Lusitanorum in his regionibus versantium incolumitatem et commoda defendere. Postquam vero Philippi imperium Belgae reiecerant, Lusitani susceperant, ita ut essent alteri alteris hostium loco, eidem nihilominus Ordines rogatu Lusitanorum intra suos fines habitantium aut mercaturam ▸
exercium
exercentium, et quia Belgarum intererat commercia bello non impediri, sed foveri securitate, superius illud rescriptum confirmarunt, gratiamque illis iuris bellici hactenus fecerunt, ut Lusitani quicunque vellent inter Belgas tuto commeatu, habitatione, mercatu uterentur, vita rebusque salvis. Sed cum rursus Lusitani, conscientia eorum quae Batavi a sua gente inique patiebantur, prioribus rescriptis non satis confiderent, confirmationem impetrarunt, nec hi tantum qui in Belgis, sed et qui alibi habitarent, ut scilicet mercaturam cum Belgis, qui sub Ordinum essent imperio, vel ex ipsa Lusitania, tuto commutarent, aditu et exitu patente. Quo illi beneficio usque ad interdictionem, et quatuor post interdictionem mensibus fruerentur. Effectum deinde est liberaliore interpretatione ut his rescriptis etiam illi Lusitanorum comprehenderentur, qui